8.11
Huius hominis frater ad vigilias dominici natalis advenit, monuitque presbiterum, dicens: 'Vigilemus unanimiter ad eclesiam Dei atque exoremus devote beati Niceti potentiam, ut, eo obtenente, huius anni curriculum cum pace ducamus'. Quod presbiter audiens, gavisus iussit signum ad vigilias commoveri. Quo commoto, adveniente presbitero cum clericis et reliquo populo, hic gulae inhians, moras veniendi innectebat; misit que saepius presbiter ad eum arcessiendum. Quibus respondebat: 'Paulisper sustenete, et venio'. Quid plura? Transactis vigiliis, data luce, hic qui prius commonuerat ad vigilias non accessit. Presbiter vero, inpleto officio, commotus contra hominem, ad metatum eius properat, quasi eum a communione suspenderet. At ille correptus febre, sicut vino, ita divino exurebat incendio; nec mora, viso presbitero, datis vocibus, cum lacrimis supplicabat, sibi paenitentiam tradi. Cumque eum presbiter increparet, dicens: 'Merito a sancti Niceti virtute exureris, ad cuius eclesiam venire ad vigilias neglexisti'; inter sermocinantum conloquia spiritum exalavit. Facta quoque hora tertia, cum populus ad missarum solemnia conveniret, hic mortuus ad eclesiam est delatus. Quod virtute sancti antestitis actum nemo ambigere potest. Haec enim nobis ipse exposuit presbiter.
(ed. Krusch 1885: 247)