Canon 13
Ut episcopus [eum] quem viderit de clericis suis ad bonum profectum tendere, honorandi et munificandi de rebus ecclesiae licentiam habeat.
In ecclesia Dei sancta congregatio clericorum fit [non] modica, et sunt aliqui quorum intentio non pauca est in sancto Dei officio, atque multi quos segnitudinis fastus minime perducit ad bonum profectum. Ob [hoc ergo] sancto huic placuit concilio, ut quemcumque episcopus ad bonum profectum viderit crescere, per bonam intentionem venerandi, amandi et honorandi et de rebus ecclesiae quod voluerit illi largiendi habeat potestatem: haec enim causa et maioribus maiorem praestat gratiam et minores excitat ut ad melius tendant. Quidquid ergo bonis largitur per gratiam ita in usu habeant, ut remedium ex hoc sentiant et rem Deo dicatam ad augmentum perducant. Quod si id quod acceperint pro sua tepiditate ad profectum minime perduxerint aut detrimenti patuerit, episcopus habeat licentiam sine ullo praeiudicio in iure ecclesiae revocate rem propriam.
(ed. Vives 1963: 334-335)