Canon 12
Ut episcopus qui illi placiti fuerint de parrochia sua presbyteres atque diacones cathedrales sibi faciant.
Si priorum canonum sententiae hunc recte tenet ordinem, ut episcopus ab alio episcopo, si indigenciam habuerit, clericum ad ordinandum petat et accipit: quur qui in dioecesim suam habet eos, quos pro Dei officio et suo iuvamine dignos repererit ad suam principalem ecclesiam non perducat et habeat? Pro huius rei causa hoc elegit unanimitas nostra, ut omnis episcopus provinciae nostrae si voluerit de parrochianis presbyteris atque diaconibus cathedralem sibi in principali ecclesia facere, maneat illi per omnia licentia. Hii tamen qui fuerint transducti humilitatem dignam episcopo suo teneant, et eo honore et reverencia habeantur et venerentur in cathedrali ecclesia, sicut hii quos constat fuisse ordinatos in ea, et quamvis ab episcopo suo stipendii causa per bonam obedienciam aliquid accipiant, ab ecclesiis tamen in quibus prius consecrati sunt vel a rebus earum extranei non maneant, sed pontificali electione sub presbyteri ipsius ordinatione presbyter alius instituantur, qui sanctum officium peragat et discretione prioris presbyteri victum et vestitum rationabiliter illi ministretur ut non egeat: aut si quaesierit qui ordinatur stipendium a suo presbytero accipiat quantum dignitas officii eum habere expectat; clericis vero vel quos ad serviendum ei dederit per discretionis modum quae necessaria sunt ministret. Si quis sententiae huius ordinem implere distulerit, prout ratio permiserit, excommunicandum se esse noverit.
(ed. Vives 1963: 333-334)