Sermon 301A (= Sermon Denis 17)
8. Sed paucos uos uideo. Ecce ueniet dies passionis Christi, ecce ueniet pascha, et ista spatia multitudinem uestram non capient. Ergo ipsi haec loca implebunt, qui modo theatra implestis? Vel comparate loca, et contundite pectora. dicitis fortasse: bene uos ab istis abstinetis,
qui clerici estis, qui episcopi estis, non autem nos laici. Itane uero haec uox iusta uobis uidetur? Quid enim sumus nos, si peritis uos? Aliud est, quod sumus propter nos; aliud, quod sumus propter uos. Christiani sumus propter nos, clerici et episcopi non nisi propter uos. Apostolus non clericis, non episcopis et presbyteris loquebatur, quando dicebat: uos autem estis membra Christi. Plebibus dicebat,
fidelibus dicebat, christianis dicebat: uos autem estis membra Christi.
(ed. Morin 1930: 88)