Letter 60
1. [...] Ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut uulgares dicunt malus choraula bonus symphoniacus est, ita idem ipsi uulgares de nobis iocabuntur dicentes malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam graui contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus uix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.
(ed. Goldbacher 1898: 221-222)