Canon 9
Quid presbyter observare debeat qui presbyteris iubetur dare sanctum chrisma.
Conveniens in omnibus nobis haec manet sententia, quae digne custodiatur in nostra provincia. Placuit, ut quisquis ab episcopo sanctum in potestate presbyteris ad distribuendum tempore opportuno acceperit chrisma nihil ab eis beneficii causa tollere aut petere praesumat. Similiter et presbyteres, qui sanctum Dei baptisma infantibus tradunt, nihil pro tali gratia a parentibus eorum auferre praesumant. Quod si quis aliquid offert per bonam volumtatem, accipiatur grate, nihil tamen, ut diximus, auferatur quacumque occasione. Si quis sententiae huius ordinem non custodierit, eumque transgredi praesumpserit, tribus mensibus sub poenitentia excommunicatus manebit.
(ed. Vives 1963: 331-332)