Canon 5
De remotis excusationibus uiduarum transgressionem sequentum.
Omnes feminae quae iam in praeteritum religionis ueste fuisse probantur indutae, nihil ad excusationem ualeat oppositionum quaelibet obiectio, quamuis diuersis aut callidis adumbrare se uelint fallaciae argumentis; sed ad sacratissimas sanctiones disciplina sanctior eas teneat religatas atque subnixas. Commoneatur sane sacerdotis auctoritate ut sponte redeant; quae, si redire noluerint, impulsu sacerdotis ad religionis habitu reducantur, et in monasteriis redactae excommunicationis condignae sententia feriantur. Hic idem quoque ordo in illarum condemnatione manebit quae, quamlibet a sacerdote uel ministro sanctimoniae uestem non accepissent, ipsae tamen aut indutae sunt aut illo indui habitu consenserunt qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, sicque coram ecclesia uel sacerdote aut etiam competentibus testibus quandoque indutae uisae certis indiciis aut testimoniis approbantur. Omnes hae tamen, seu uenientes ad primam religionem seu post transgressum resumenter iteratam conuersionem, sicut premissum est, et palleo capita contegant et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praeuaricationis audaciam. Quae uero ex omnibus his fuerint repertae animum aut uestem in transgressione dedisse, et excommunicationis sententiam ferant et rursum mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub aerumnis arduae paenitentiae maneant religatae.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 527-530)