Book 1
69. Neque tamen ita sese anguste habent ecclesiae catholicae mores optimi, ut eorum tantum uita, quos commemoraui,
arbitrer esse laudandos. Quam enim multos episcopos optimos uiros sanctissimosque cognoui, quam multos presbyteros,
quam multos diaconos et cuiuscemodi ministros diuinorum sacramentorum, quorum uirtus eo mihi mirabilior et maiore praedicatione dignior uidetur, quo difficilius est eam in multiplici hominum genere et in ista uita turbulentiore seruare. Non enim sanatis magis quam sanandis hominibus praesunt.
70. [...] Vidi ego sanctorum diuersorium Mediolani non paucorum hominum, quibus unus presbyter praeerat uir optimus et doctissimus. [...]
(ed. Bauer 1992: 73-74)