Canon 3
De non permittendum laicis imperare religiosis.
Reuerentiae totius auditum, quia res adiit dura, non frustra cogimur hanc duriori exstripare censura. Agnouimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui ait: "Pascite, qui in uobis est, gregem non coacte, sed spontanee, neque dominantes in clero, sed forma facti gregi" [cf. 1 Pet 5:2-3], ita esse immemores, ut quibusdam monasteriis parrocialibusque ecclesiis aut suae consanguinitatis personas aut sui fauoris participes iniquum saepe statuant in praelatum, ita illis prouidentes commoda inhonesta, ut eisdem deferantur aut quae proprio episcopo dare iustus ordo poposcerit aut quae rapere deputati exactoris uiolentia potuerit. Proinde decenter omnibus placet et in praesenti tale rescindere factum et non esse de cetero faciendum. Nam quisque pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut fauore sibi personis quibuscumque deuinctis talia commodare lucra tentauerit ausu nefandae praesumptionis, et quod iussum fuerit deuocetur in irritum, et qui ordinauit annuae excommunicationis ferat excidium. Quae uero ablata fortasse fuerint, ab eo qui tulit reddantur in duplum.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 523-525)