Book 8
5. [...] Denique ut uentum est ad horam profitendae fidei, quae uerbis certis conceptis retentis que memoriter de loco eminentiore in conspectu populi fidelis Romae reddi solet ab eis, qui accessuri sunt ad gratiam tuam, oblatum esse dicebat Victorino a presbyteris, ut secretius redderet, sicut nonnullis, qui uerecundia trepidaturi uidebantur, offerri mos erat; illum autem maluisse salutem suam in conspectu sanctae multitudinis profiteri. [...]
(ed. L. Verheijen 1981: 116)