Canon 5
Ut episcopus ad suam personam ad concilium non diaconem sed archipresbyterum aut presbyterum dirigat.
Iuxta cannonicum ordinem tempore quo concilium per metropolitani volumtatem et regiam iussionem electum fuerit agere, omnes confinitimos episcopos in unum oportet adesse, nec pro tali re quaelibet causa opponi debetur ad excusationem. Quod si contigerit aliquem de fratribus retineri ab infirmitate qualiter non possit venire aut per regiam iussionem iniunctum acceperit aliquid agere ut sit cause per quod non possit concilio interesse, quicquid tale acciderit, metropolitano suo fideliter intimet cuncta per suam epistolam manu sua subscriptam, ut in postmodum quaeratur ne excusationem faciat aliquam. Ad suam tamen personam non aliter nisi aut archipresbyterum suum dirigebit aut si archipresbytero impossibilitas fuerit presbyterem utilem, cuius dignitas cum prudentia pateat, a tergo episcoporum inter presbyteres sedere et quaeque in consilio fuerit, acta scire et subscribere. Iniustum enim hoc accipti coetus noster, ut quisquam episcoporum diaconum ad suam personam dirigat; hic enim, quia presbyteris iunior esse videtur, sedendi cum episcopis in concilio nulla ratione permittitur. Quemcumque ergo ex presbyteris dirigere elegerit, instructum per informationem dirigat, ut ratio poscit, atque cum eo mandatarium suum iuxta legis ordinem munitum, ut si a quolibet contra eundem episcopum in concilio fuerit suggestum, ab eo quem direxit qui petit accipiat responsum, et iustitia quae fuerit ordinata nullam in postmodum dilationem habeat.
(ed. Vives 1963: 328-329)