IV. De familiaritate extranearum feminarum nouerint esse.
Familiaritatem extranearum feminarum nouerint esse uitandam. Sed si qui sunt coelibes nonnisi a sororibus aut amitis suis aut a matribus consolentur; quia sicut bonum non est homini solum esse, ita familiares esse clericos feminis non oportet extraneis, quia frequenter plurimorum ruinas sub hac occasione deflemus. Si quis autem post hoc interdictum a praedictis familiaritatibus se reuocare noluerit, nequaquam gradu altiore donabitur, et si iam ordinatus fuerit, non ministret. Tum si qui tradendis uel capiendis ciuitatibus fuerint interfuisse detecti, non solum a communione habeantur alieni, sed nec conuiuiorum quidem admittantur esse participes.
(ed. Munier 1963: 137-138, 139)