Dominis fratribus merito beatissimis in Christo uenerabilibus, Sarmationi, Cariatoni, Desiderio episcopis et presbyteris omnium ecclesiarum quae sunt intra prouinciam tertiam constitutae, Leo, Victurius et Eustochius episcopi.
Tantam saeculi potestates circa sacerdotalem ordinem reuerentiam praeualere uoluerunt, ut etiam ii quos sub imperiali nomine terris diuina potentia praeesse praecepit, ius distringendorum negotiorum episcopis iuxta diualia constituta permiserint. Quod cum et iuris antiqui formulis et inlatis frequentius sit legibus confirmatum, praesenti tempore a plerisque inuenimus fuisse calcatum. Nam praetermisso sacerdotali iudicio, passim ad examen saeculare transierunt. Idcirco nobis uisum est, ut hanc et sacrae legis, et nostri ordinis contumeliam, et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et obseruandam formulam constitueret in futurum. Censuimus itaque, ut quicumque praetermisso sacerdote ecclesiae suae, ad disceptationem uenerit saecularium, sacris liminibus expulsus a caelesti arceatur altario. Neque ullus post hanc definitionem, quae communi sedit arbitrio, quicquam sibi ultra praescriptum uindicare nitatur. Ita fiet, ut et hi qui ante errauerunt congrua emendatione se corrigant, et quisquis sub obseruatione clericali caelesti seruire probatur officio, ex clerico habendum se norit, si praetermisso sacerdotum iudicio saecularium adierit potestatem. Quod idcirco singulos, uniuersosque uoluimus agnoscere, ut quod pleno iustitiae et iuris ordine constitutum est, effectum totius firmitatis in omnibus clericorum negotiis sortiatur. Sane si clericum laicus pulset, prius audiri se ab episcopo poscat. Tum si petitioni suae laicum uiderit obuiare, ex permisso episcopi sui in saeculi moderatoris disceptatione confligat.
Leo episcopus subscripsi.
Victurius episcopus subscripsi.
Eustochius episcopus subscripsi.
(ed. Munier 1963: 136)