XXX.
Post omnia occurrit de imbecillitatibus fragilitatis humanae, ut si quis episcopus per infirmitatem debilitatemue aliquam aut hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae nonnisi per episcopus geruntur, non sub praesentia sua presbyteros agere permittat, sed episcopum euocat cui quod in ecclesia agendum fuerit imponat.
(ed. Munier 1963: 86)