Letter 236
2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus uescuntur et agros colunt et, si uoluerint, uxores habent, quorum nihil faciunt, qui electi uocantur. sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus inponatur non a solis presbyteris uel episcopis aut diaconis eorum sed a quibuslibet electis.
(ed. Goldbacher 1911: 524)