Canon 7
Ne extra constitutum ordinem morientis sacerdotis heredes rem eius adire praesumant.
Propinqui morientis episcopi nihil de rebus eius absque metropolitani cognitione usurpare praesumant. Quod si is qui recesserit, metropolitanus fuerit, heres eius aut successorem illius aut concilium sustinebit, ne passim hereditatis adeundae data licentia de rebus ecclesiae aut non reddatur ratio plena aut fraus non inueniatur illata. Quod si presbyter aut diaconus fuerint quos obisse constiterit, non sine cognitione sui episcopi rem eius heredibus adire licebit. Quisquis sane post haec transgressor inuentus exstiterit, pro his quae non exspectato hoc ordine adierit, inuasionis damno legis sententiae subiacebit.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 500)