[Titulum ex cod. M] II. De baptizatus esse chrismandus.
[Titulum ex cod. A, R] II. Si baptizatus quis, necessitate faciente, chrismatus non fuerit.
[Titulum ex Collectione Hispana] II. Vt nullus minister sine chrismate proficiscatur.
Nullum ministrorum, qui baptizandi recipit officium, sine chrismate usquam debere progredi, quia inter nos placuit semel chrismari. De eo autem qui in baptismate, quacumque necessitate faciente, non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur. Nam inter quoslibet chrismatis ipsius nonnisi una benedictio est, non ut praeiudicans quidquam, sed ut non necessaria habeatur repetita chrismatio.
(ed. Munier 1963: 78, 91-92)