Letter 88
6. [...] Presbyterum etiam quendam, quia propria et libera uoluntate unitatem nostrae communionis elegit, de domo sua raptum et pro arbitrio immaniter caesum, in gurgite etiam caenoso uolutatum, buda uestitum cum quibusdam dolendum, quibusdam ridendum in pompa sui facinoris ostentassent, abductum inde, quo uoluerunt, uix post dies XII dimiserunt. Unde conuentus municipalibus gestis a nostro episcopo Proculianus, cum ab inquirenda causa dissimulassent et iterum continuo conuentus esset, nihil se dicturum amplius gestis expressit. Et hodie illi, qui hoc fecerunt, presbyteri uestri sunt adhuc nos insuper territantes et, sicut potuerunt, persequentes.
(ed. Goldbacher 1898: 412-413)