Canon 2
Vt fundatores ecclesiarum, quousque aduixerint, earum habeant curam, ipsique illic ministros eligant seruituros.
Cum saepe sit solitum etiam illa quae non debentur, prece supplicationis et ui quodammodo extorqueri doloris, quanto iam sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine iuris et dolore compassionis! Quia ergo fieri plerumque cognoscitur ut ecclesiae parocciales uel sacra monasteria ita quorumdam episcoporum uel insolentia uel incuria horrendam decidant in ruinam, ut grauior ex hoc oriatur aedificantibus maeror quam in construendo gaudii exstiterat labor, adeo pia compassione decernimus, ut quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita supperstes exstiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopis ordinandos. Quod si tales forsan non inueniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probauerit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum coniuentia seruituros. Quod si spretis eisdem fundatoribus rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam nouerit esse et ad uerecundiam sui alios in eorum loco, quos idem ipsi fundatores condignos elegerint, ordinari.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 494-495)