The previous sections speak about the imposition of hands performed by the priest [sacerdos], and more specifically bishops. As the imposition of hands gives the Holy Spirit it is also the episcopal prerogative (see below).
133. Spiritum Sanctum, sicut uerum est quia ex diuino munere accipere possumus, ita ex nostra potestate dare non possumus. Vt tamen detur eiusdem gratiae largitorem Dominum inuocamus, quo in ministerio nostrae obsecrationis conferatur gratia diuinae uirtutis, Deo tota cooperante, cum et nos orare facit, et is qui benedicitur sanctificationem percipit et ille plenitudinem sanctificationis infundit.
134. Hoc autem a quo potissimum fiat, sicut sanctus papa Innocentius adtestatur, sic dicit non ab alio quam ab episcopo fieri licere, nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent. Hoc autem solis pontificibus deberi, ut uel consignent, uel Paraclitum Spiritum tradant, quod non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, uerum et superior illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit, Petrum et Iohannem esse directos, qui iam baptizatis traderent Spiritum Sanctum. Nam presbyteris seu extra episcopum, siue praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos unguere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum; non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis cum tradunt Spiritum Paraclitum.
(ed. Yarza Urquiola 2007: 425)