VI.19
39. Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum et chrisma, corpus et sanguis [domini]. Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum uirtus diuina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur; unde et a secretis uirtutibus uel a sacris sacramenta dicuntur. Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eundem sacramentorum latenter operatur effectum. Vnde, seu per bonos seu per malos ministros intra Dei ecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus Spiritus mystice illa uiuificat, qui quondam Apostolico in tempore uisibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum adtenuantur, quia: 'neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus'; unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem.
(ed. Lindsey 1911, pages unnumbered)