VII.12
DE CLERICIS.
Cleros et clericos hinc appellatos, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Κλῆρος enim Graece sors uel hereditas dicitur. Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini, uel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deseruiunt, quorum gradus et nomina haec sunt: ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus. [...] 13. Pontifex princeps sacerdotum est, quasi uia sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes atque leuitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quod unusquisque facere debeat ostendit. [...] 17. Sacerdos autem nomen habet conpositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando uocatus est. Consecrat enim et sanctificat. [...] 20. Presbyter Graece, Latine senior interpretatur, non pro aetate, uel decrepita senectute; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. 21.
Ideo autem et presbyteri sacerdotes uocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent; quia nec chrismate frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat. Vnde et apud ueteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis.
(ed. Lindsey 1911, pages unnumbered)