Letter 92A
Domino merito sincerissimo et sancto fratri et conpresbytero Cypriano Augustinus in Domino salutem.
Benedictae filiae nostrae Italicae litteras misi, quas ad eam peto ipse perferre digneris [...].
Quid autem contra dicant, qui illud sentiunt, quod paucis refutare temptauimus, sanctitas tua mihi rescribere non grauetur, si forte illius uerecundiam piguerit istum ueluti conflictum quamuis ex aliena praesumptione suscipere, aut certe id efficiat caritas tua, ut illi, qui hoc sentiunt et ea passim spargere atque conculcare non desinunt, mihi rescribant ad ista, quae scripsi, ut cum eis deinceps agatur, quod de hac re agi oportere sancta prudentia tua peruidet mecum. [...]
Ago autem gratias dilectioni tuae, quod mihi ea, quae poposci, legenda misisti.
(ed. Goldbacher 1898: 444-445)