Letter 251
Domino dilectissimo meritoque honorabili filio Pancario Augustinus in Domino salutem.
Cum, antequam ueniret religio tua, presbyter Secundinus Germanicianensibus non displiceret, unde modo factum est, ut eum, sicut scripsisti, etiam de nescio quibus criminibus accusare parati sint, nescio, domine dilectissime meritoque honorabilis fili. Verum tamen nullo modo nos possumus contemnere, quod presbytero uidentur obicere, tantum si catholici sunt, qui obiciunt; nam haereticorum accusationes contra catholicum presbyterum admittere nec possumus nec debemus. Proinde hoc primo agat prudentia tua, ut haeretici non sint, ubi ante aduentum tuum non fuerunt, et audiemus causam presbyteri, sicut eam oportet audiri. Illud sane moneo, quia dignaris, quoniam et salus et existimatio tua carissima nobis est et ipsi Germanicianenses pertinent ad curam humilitatis nostrae, ut ea, quae a gloriosissimis imperatoribus impetrasti, et ea, quae apud competentes iudices egisti, fidenter allegare digneris, ut appareat omnibus nihil te inordinate agere, ne iterum in causa uestra, qui de possessione contenditis, ipsi miseri fatigentur et grauius afflicti dispereant. Simul etiam commendo, ut eiusdem presbyteri domus non diripiatur neque uastetur; nam de ecclesia sua nuntiatum est nobis, quod eam nescio qui uelint deponere; sed non puto, quod ullo pacto possit hoc a tua religione permitti.
(ed. Goldbacher 1911: 599-600)