XVI.
FAUSTINUS presbyter scripsit ad personam Flaccillae reginae Adversum Arianos et Macedonianos libros septem, his eos maxime Scripturarum testimoniis arguens et convincens, quibus illi pravo sensu utuntur ad blasphemiam.
Scripsit et librum quem Valentiniano, Theodosio et Arcadio imperatoribus pro defensione suorum cum Marcellino quodam presbytero obtulit, ex quo ostenditur Luciferiano schismati consensisse, quia Hilarium Pictaviensem et Damasum, urbis Romae episcopos, in eodem libro culpat, quasi male consuluerint ecclesiae, quod praevaricatores episcopos in communionem et sacerdotium pacis recuperandae gratia recepissent, quod Luciferianis ita displicuit recipere episcopos, qui in Ariminensi concilio Arianis communicaverant quod Novatianis apostatas paenitentes.
(ed. E. Cushing Richardson 1896)