Canon 5
Quintae actionis impulsu peruenit ad totius concilii sacrum auditum quosdam sacerdotes et ministros, obliuiscentes Maiorum ueteribus constitutis, aut uxorum aut quarumcumque feminarum se immunda societate et exsecrabili contagione turpari, pessimi cordis obstinatione tam sacris litteris quam Patrum regulis obuiantes, nec leui quidem respiramine memoriae commendantes quod scriptum est: 'Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus'. Et illud Apostolicum: 'Mortificate membra uestra quae sunt super terram, id est fornicationem et immunditiam, concupiscentiam malam et auaritiam'. Quibus quanto est pertinacior usus in malis, tanto austerioribus conuenit obuiare decretis. Propter quod flagitii dedecus specialiter hoc a sancto concilio definitur, ut omnes episcopi id ipsum in suis quaerere sollicite curent, et cum hoc uerissime reperire potuerint, omnes placiti cautione tali distringant ut nusquam ulterius tam abominanda committant. Mulieres uero, seu liberae sint seu ancillae, hac illis turpitudine sociatae, ita omnismodis separentur aut certe uendantur ut ulterius ad consocios sui criminis reuertendi omnem habeant aditum denegatum. Illi uero si omnino coerceri nequiuerint, usque ad exitum uitae suae monasteriis deputati paenitentiae disciplinis maneant omnino subiecti.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 416-418)