XII.1.2
II. FLAVIUS RECCAREDUS REX.
Ut nullus ex his, qui populorum accipiunt potestatem et curam, quoscumque de populis aut in sumtibus aut indictionibus inquietare pertemtet.
[...] Et quia, dum regali cura actores nostrarum perquireremus provinciarum, conperimus, quod numerarii vel defensores annua vice mutentur, qua de causa detrimentum nostris non ambigimus populis evenire, ideoque iubemus, ut numerarius vel defensor, qui electus ab episcopis vel populis fuerit, conmissum peragat officium; ita tamen, ut, dum numerarius vel defensor ordinatur, nullum beneficium iudici dare debeat, nec iudex presuinat ab eis aliquid accipere vel exigere. Quod si quis iudicum hanc nostram transcenderit constitutionem, honore privatus decem libras auri fisco nostro coactus exolvat. Sacerdotes vero, quos divina obtestatione conmonemus, si excessus iudicum aut actorum scierint et ad nostram non retulerint agnitionem , noverint se concilii iudicio esse plectendos, et detrimenta, que pauperes eorum silentio pertulerint, ex eorum rebus illis esse restituenda.
(ed. K. Zeumer 1905: 407-408)