Letter 191
Domino uenerabili et in Christi caritate suscipiendo sancto fratri et conpresbytero Sixto Augustinus in Domino salutem.
1. Ex quo Hipponem litterae benignitatis tuae per sanctum fratrem nostrum Firmum presbyterum directae me absente uenerunt, posteaquam illas, cum remeassem, quamuis iam inde profecto earum perlatore legere potui [...].
Si enim breuissimam epistulam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem acolithum direxisti, exultanti alacritate descripsimus et, quibus poteramus, magno studio legebamus, ubi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate uel quid contra de gratia dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias, quanta nos putas ista tua prolixiora scripta uel exultatione legisse uel cura, ut legantur, quibus ualuimus, aliis obtulisse atque adhuc, quibus ualemus, offerre! Quid enim gratius legi uel audiri potest, quam gratiae dei tam pura defensio aduersus inimicos eius ex ore eius, qui eorundem inimicorum magni momenti patronus antea iactabatur? [...]
(ed. Goldbacher 1911: 162-164)