Letter 197 [by Augustine]
1. Ad sanctitatem tuam filio tuo conpresbytero nostro remeante Cornuto, per quem litteras tuae uenerationis accepi, quibus exiguitatem meam uisitare dignatus es, tandem rescripta persoluo et debitum resalutationis obsequium multum me commendans acceptissimis domino precibus tuis, domine frater. [...]
Letter 198 [by Hesychius]
1. Desideranti et expectanti mihi sanctus conpresbyter noster Cornutus litteras pertulit beatitudinis tuae, quae me laetificarunt,
quia memoriam nostri bonam habere dignatus es, qui et mihi paucis sermone proprio sanctae mentis tuae de his, quae petieram, in transitu significasti. Aliquanta autem de opusculis sancti conpresbyteri Hieronymi adiunxisti, ut meam quaestionem lectione eius operis de sanctis scripturis explere possem.
(ed. Goldbacher 1911: 231.235)