IV.5.6
VI. IN NOMINE DOMINI. FLAVIUS GLORIOSUS WAMBA REX.
De coercitione pontificum, qui pro rebus, quas a suis ecclesiis auferunt, tricennium intercessisse causantur.
[...] Id tamen adiciendum huic legi manifesta ratio persuasit , ut episcopi omnes, quoscumque per ecclesias sui diocesis sacerdotes rectoresque ordinandos elegerint, cognitiores eos efficiant de utilitatibus ecclesie illius, in qua fuerint ordinati; id est, ut, quicquid unusquisque episcoporum de scripturis ecclesie diocesis sue apud se conservationis causa habere se novit, mox rectorem ecclesie cuilibet pretulerit, statim ei, quem ordinaverit, utilitates ecclesie vel scripturas in manifestam agnitionem deducat, ne non tantum ignorantia ordinati, set, quod peius est, obcelatione vel vitio ordinantis voluntas in quocumque lateat testatoris. Ita tamen erit, ut et conpetentia sibi sacerdotes rectoresque ecclesiarum autentica videant et autenticorum ipsorum exemplaria, manus sui episcopi roborata, pro omni firmitate a pontifice suo accipiant; qualiter per ea ipsa exemplaria et negotia ecclesie sibi commisse absque hesitatione proponant et veritatem partis sue iustitia intercurrente recipiant. Data et confirmata lex a die decimo kalendarum Ianuariarum, anno feliciter quarto regni nostri [23 XII 675] in Dei nomine Toleto.
(ed. Zeumer 1902: 202, 205)