IV.3.4
IIII. FLAVIUS GLORIOSUS RECCESSVINDUS REX
Ne tutores ab eis, quos in tuitione habent, quascumque scripturas extorquere presumant.
[...] Cum vero tempus illut advenerit, quando eum, qui sub tuitione fuit, rem in sua potestate oporteat redigere, tunc ille tutor, coram sacerdote vel iudice pupillo de cunctis rebus reddita ratione, ab eo, quem tuitus est, securitatis scripturam procuret accipere; sicque remota omni occasione pressure, aut recipiat pupillus, quod iuste sibi deberi cognoverit, aut libero arbitrio de rebus suis, utrum cessionem, an qualem voluerit ordinare definitionem, plenam habeat libertatem.
(ed. Zeumer 1902: 192-193)