Letter 114
1. [...] Quamuis ergo iam per fratrem et conpresbyterum meum Caelestinum miserim legem, quam quidem et ante, quam mitterem, ignorare utique non deberes, qua concessum est eis, qui praecipiuntur ab aliqua potestate iudiciis exhiberi, ut ad gesta municipalia perducantur atque illic interrogentur, utrum uelint triginta dies in ea ciuitate, ubi tenentur. Agere sub moderata custodia ad parandos sibi fructus uel rem suam, sicut necesse fuerit, ordinandam, quae lex, sicut mihi memoratus presbyter renuntiauit, tuae religioni recitata est. [...]
(ed. Goldbacher 1898: 661-662)