85. Conon, oriundus patre Thraceseo, edocatus apud Siciliam, postmodum Romam veniens eiusdem ecclesiae militans ad presbyterii honorem devenit.
In cuius electione, dum ad episcopatum queretur, non minima contentio facta est, eo quod clerus in Petrum archipresbiterum intendebat, exercitus autem in sequentem eius Theodorum presbiterum. [...]
Neither Peter, no Theodore was able to prevail, so:
[...] Et dum missi ab utrisque partibus responso irent diutius et redirent et nihil proficeret ad concordiam, consilio ducti sacerdotes et clerus uniaminiter ingredientes in episcopio Lateranense elegerunt et denominaverunt tertiam personam suprafati pontificis […].
Hic ultra consuetudinem, absque consensu cleri, ex inmissione malorum hominum, in antipathia ecclesiasticorum, Constantinum, diaconum ecclesiae Syracusane, rectorem in patrimonio Siciilae constituit, hominem perperum et tergiversutum. [...]
Hic dimisit omni clero, monasteriis diaconis et mansionariis benedictionem in auro, sicuti praecessor eius Benedictus papa.
(ed. Duchesne 1886: 368-369)