2. [...] Scripsit epistolas duas ecclesiasticae utilitatis disciplina consertas, e quibus unam Palentiae habitatoribus. In qua presbyteres chrisma conficere episcopos que alienae diocesis alterius territorii ecclesias consecrare magna perhibetur prohibere auctoritate, sacrarum litterarum testimoniis adfirmans, id ipsum fieri penitus non licere. Amatores quoque Priscillianae sectae licet non operarentur eadem, quia tamen memoriam eius amore retinerent, abdicat et exprobrat commemorans quod in libris beatissimi Turibii episcopi ad Leonem papam missis eadem Priscillianorum haeresis detecta, conuicta atque decenter maneat abdicata. Aliam uero epistolam ad Turibium religiosum, in qua conlaudans eum quod culturam destruxerit idolorum, conmittit ei sacerdotalis auctoritatem uigoris, per quam presbyteres chrisma conficere et episcopos alienae sortis alterius diocesis ecclesias consecrare magna compescat inuectione.
(eds. V. Yarza Urquiola, C. Codoñer 2007: 603)