XII.2.15
FLAVIUS GLORIOSUS RECCESSVINDUS REX.
The first section of the law justifies the necessity of the new regulations against the Jews.
[...] Ne ergo quibuscumque adinventionibus calliditas Iudeorum, indesinenti persequenda conatu, subrepat obtate profana iura licentie, hoc providenter legis huius decernitur sanctione, ut nullus de religiosis cuius cumque hordinis vel honoris seu de palatii mediocribus adque primis vel ex omnibus cuiuslibet qualitatis aut generis a principum vel quarumcumque potestatum aut obtineat
aut subrepat animis, Iudeos sive non baptizatos in sue observationis detestanda fide et consuetudine permanere, sive eos, qui baptizati sunt, ad perfidiam ritumve pristinum quandoque redire. Nullus sub patrocinii nomine hos pro sue pravitatis licentia conetur in quippiam defensare. Nullus quocumque argumento aut factione illis hanc defensionem conetur inpendere, per quam liceat eis obvia sancte fidei et christiano contraria cultui palam aut occulte aliquatenus adtemtare, nequiter proferre vel tangere. Quod si quispiam hec presumserit temerare, si episcopus fuerit aut etiam ex ceteris clericis adque religiosis vel certe ex cunctis laicis quisque deprehensus extiterit, a conventu catholicorum seclusus, excomunicatione ecclesiastica feriatur et quarte partis omnium bonorum suorum amissione multabitur, que fisco non dubie quamtotius conectetur. [...]
There follows the closing sentence with reference to the previous law of the King Sisebut (XII.2.14).
(ed. K. Zeumer 1905: 423-424)