Canon 2
De languoris euentu ministrantium clericorum.
Nihil contra ordinis statum temeritatis ausu praesumitur, neque illa quae summa ueneratione censentur, uel minimo praesumptionis tactu soluuntur, cum ad hoc tantum qua fieri iussa sunt, interrupta noscuntur, ne langoris prouentu robore salutis natura priuetur. [...] Censuimus igitur conuenire ut, cum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si aegritudinis accidat cuiuslibet euentus quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo uel presbytero alteri consecrationem exsequi officii coepti. Non enim aliud ad supplementum sui initiatis mysteriis competit quam aut incipientis aut subsequentis completa benedictio sacerdotis, quia nec perfecta uideri possunt nisi perfectionis ordine compleantur. Cum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium diuersitas format ubi efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat. Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici indultum esse sibi non ambigant, sed, ut praemissum est praecedentibus libenter alii pro complemento succedant. Ne tamen quod naturae languoris causa consulitur, in praesumptionis perniciem conuertatur, nullus post cibi potusue quamlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti prouentu molestiae minister uel sacerdos, cum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere. Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1992: 347-349)