Canon 17
De his qui rege supprestite aut sibi aut aliis ad futurum prouident regnum et de personis quae prohibentur ad regnum accedere.
Quamquam in concilio anteriori, quod anno primo gloriosissimi principis nostri habitum est, de huiusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet iterare quod conuenit custodiri. Itaque regis uita constante nullus sibi aliquo opere uel deliberatione cuiuscumque dignitatis laicus, seu gradu episcopatui, presbyterii aut diaconii consecratus, ceterisque clericatus officiis deditus, regem prouideat contra uiuentis regis utilitatem et procul dubio uoluntatem, nullo blandimento uel suasione pro eadem spe aut alios in se trahat, aut ipse in alium acquiescat. Iniquum enim et ualde exsecrabile a Christianis debet haberi, futuris temporibus illicita prospicere et uitae suae ignarus uentura disponere. Quod si quisquam iam talia iniqua deliberatione cum quocumque est meditatus, hoc sibi nouerit esse sacerdotali moderatione concessum, ut ueniabiliter possit ut hoc sine mora praesentis principis auribus publicare. Si autem obstinata deliberatione sua machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate. Rege uero defuncto nullus tyrannica praesumptione regnum assumat, nullus sub religionis habitu detonsus aut turpiter decaluatus aut seruilem originem trahens uel extraneae gentis homo, nisi genere Gotus et moribus dignus, prouehatur ad apicem regni. Temerator autem huius praeceptionis sanctissimae feriatur perpetuo anathemate.
(eds. Martinez Diez, Rodriguez 1992: 294, 308-309)