Canon 4
De damnatione clericorum per pecuniam ecclesiasticos gradus assequentium
Saepe pullulantia prauitatum germina, licet saepissima Patrum iusta nouerimus seueritate damnata, tamen quia crebris conspiciuntur denuo uigere radicibus, iustitiae acriori uigore radicitus ea amputare sancimus; proinde quicunque Simonis imitator Simoniacae quoque haeresis exstiterit auctor ut ecclesiasticorum ordinum gradus non dignitate morum obtineat, sed munerum impensione conquirat et per oblata munera capiat - quibus hunc nec rationis ordo nec dignitas morum ulla commendat -, talis inuentus sacrorum ordinum apices penitus adipiscere nullo modo permittatur; sed et si adeptus fuerit, communione priuatus cum ordinatoribus suis propriorum bonorum amissione damnetur.
(eds. Martinez Diez, Rodriguez 1992: 294, 307-308)