IN NOMINE DOMINI IHESU CHRISTI SUB DIE IDUS IANUARIAS ANNO FELICITER TERTIO REGNO GLORIOSISSIMI DOMNI NOSTRI SISEBUTI REGIS
Convenientes in unum episcopi provinciae Terraconensis in locum Egara, id sancta instituit synodus ut constitutio quae dudum in anno tertio decimo regni divae memoriae Recaredi regis in concilio Oscense, constituta quidem sed minime conscribta fuit, confirmata et in perpetuum valitura perduret; et omne quicquid ex castimonia presbyterorum et inferius clericorum conscribta sunt eandem formam et de omnibus episcopis sub tali industria sollertiaque omni tempore pepigendo scrutetur, ut auxiliante Domino et adminiculante tali vitae sollicitudinem nulla, quod absit, reprehensionis occasio subrippere aliquando praevaleat.
Subscriptions of the twelve bishops.
Maximus presbyter, agens vicem domini mei Stefani episcopi, sub.
One subscription of the deacon.
(ed. Vives 1963: 162)