6.7
Valentinianus igitur cantor, cui supra meminimus, qui nunc presbiter habetur, cum diaconatus fungeretur officium, a typo quartano corripitur, ac per multos dies in magna defectione laborans. Factum est autem, ut in die accensus huius febris loca sancta circuire disponeret orans, veniensque ad huius sancti sepulchrum, prostratus ait: "Memor esto mei, beatissime ac sanctae sacerdos. A te enim edocatus, doctus ac provocatus sum. Memor esto alumni proprii, quem amore unico dilexisti, et erue me ab hac qua h deteneor febre". Haec effatus, herbolas, quae ob honorem sacerdotis tumulo respersae fuerant a devotis, collegit; et, quia virides erant, ori applicat, dentibus decerpit, sucumque earum degluttit. Praeteriit enim dies illa, nec ab hoc est pulsatus incommodo, et deinceps ita sospitati est restitutus, ut nec illas quas vulgo fractiones vocant ultra perferret. Haec ab ipsius presbiteri ore ita gestum cognovi.
(ed. Krusch 1885: 237)