Epistula Severi
4. Namque diebus paene isdem, quibus ego tanti sacerdotii nomen, licet indignus, adeptus sum, presbyter quidam sanctitate praecipuus ab Hierosolyma veniens, Magonae non longo tempore immoratus est. Qui postquam transvehi ad Hispanias, sicut desiderabat, nequivit, remeare denuo ad Africam statuit. (2) Hic beati martyris Stephani reliquias, quae nuper revelatae sunt, cum ad Hispanias portare constituisset, ipso sine dubio martyre inspirante, in memorati oppidi ecclesia collocavit. (3) Quo facto, protinus ille, quem Dominus "venit mittere in terram" et quem valde ardere cupit, caritatis eius ignis accensus est. (4) Statim siquidem tepor noster incaluit et factum est cor nostrum, sicut scriptum est, "ardens in via". Nunc enim iam illud fidei amburebat zelus, nunc spes salvandae multitudinis erigebat.
(ed. Bradbury 1996: 81, 83)