XXXVI
Braulio humbly says that he is not competent enough to respond to the questions of Eugene, but he will nevertheless try to answer.
Igitur iam ad ipsas causas ueniamus. Dicis te in epistolis tuis duo obserata fuisse in eglesia tua, unde contabes anima tua, et quid remedii adibeas penitus scientia uestra non habere. Scilicet de quodam fratre de quo scribitis qui non accepto presbiterii gradu presbiteri[i] peragit officium. Et ut causam omnem exponeres, narras eum fuisse molestissimum precessori uestro, qui rogatus a rege ut eum presbiterum ordinaret, quia iussioni principis resistere non preualuit, ut uestris uerbis loquar, hoc genus factionis inuenit. Duxit eum ad altarium, manum ei non inposuit et, cantantibus clericis In excleso, pro benedictione maledictionem effudit, sicuti ipse perecessor uester hoc personis idoneis et sibi carissimis postmodum publicabit coniurans ut hoc, quamdiu ipse uiueret, reticerent.
Quid inde fieri debeat a me iubes expetere, quia ignorare uos dicitis utrum presbiter habeatur an si illi, qui per eum crismate prenotati sunt, recte cristicolae uocitentur. Post hoc coniuras meam inscitam ut hanc questionem soluam.
Hec est prima interrogatio uestra, ad quam dum multis, ut premisi, ad respondendum inpediar causis, summa<m> illut conficit quod nequid tenebris obsitus uidenti preuere ducatum. Sane, quia iubes ut dicam quod sentio, perquiratur persona que maledicto subiecta esse dicitur si tempore maledicentis, ipso presente, officium presbiteri[i] egit nec tamen prohibitus ab ipso est, si babtidiauit, si crismauit, si sacrificium obtulit et ille passus est eum hoc agere, qui sibi conscius erat eum maledixisse. In nullo iste mihi sed potius ille uidetur culpabilis fuisse, qui dolo malo aliut egit et aliut simulauit. Ac per oc ille, cuius factio in tantum nefas prorupit, ut mihi uidetur, honus suum ipse portabit. Uestra autem sanctitas ab hoc delicto inmunis erit, quia unumquemque in qua uocatione inuenistis, in ea esse permittitis. Et quur non abeatur presbiter non uideo, si ille eum publicauit presbiterem esse, qui noluit ut ipse presbiter esset aut quare non ab isto unguine sacro tincti uocentur cristicolae, quia etsi iste indignus, crismate tamen uero sunt illi peruncti. Obtime nouit prudentia tua canonum antiqua esse instituta ut presbiter crismare non audeat, quod seruare et orientem et omnem Italiam hucusque scimus. Sed postea consultum est ut crismarent presbiteres sed de crismate benedicto ab episcopis, ut non uideretur presbiterorum hoc esse preuilegium, quum ab illa unctione sancta populum Dei sacrant, sed episcoporum, quorum benedictione et permissu, quasi de manu episcopi, ita huiusce rei peragunt officia. Quod si ita est, quur et iste, quasi manus episcopi, quamuis inutilis, quos crismauit non habeantur catholici, quum, ut dixi, sancto et uero crismate ab episcopo sacrato et cum illius permissu fuerint peruncti? Manifestum est babtisma in nomine Trinitatis data non debere iterari, crismare autem non prohibemur hereticos, quos a uero crismate inuenimus extraneos. Iste autem recto crismate crismabit, ut iam dixi, non mici uideretur fribolum esse quod fecit.
Additur his quod ille, qui eum permisit, numquam contradixit et crisma a se benedictum tradere sti non dubitabit ac per hoc quod iste fecit, ille egit. Quid enim siue per occasionem, siue per ueritatem? Quia in catholica hactum est, necesse iterari non est.
Nam et illi, qui post excessum precessoris uestri eum talia narrasse referunt, melius facient si istam causam in aliam uitam sibi reseruant. Quis enim eis, illo desistente, aut contradicere nunc poterit aut purgare obiecta poterit? Uobis tamen quod ille non dissipauit dissipare non conuenit, memores illius sententie 'Nolite ante tempus quicquam iudicare', et iterum 'Quod apertum est, uobis; quod occultum est, Deo'.
Then Braulio responds to the question concerning deacons offering chrism.
His duabus in breui premissis questionibus, tertiam ingerit ignorantie mee prudentia uestra scribens eo quod quidam presbiteri de crismate quod sibi ipsi conficiunt, si tamen crisma istut erit nominandum, babtizatos signare presumunt. Bene fateor et obtime dubitas non esse crisma, quod non solum non ab episcopis sed contra ius et uetitum canonum a presumtoribus presbiteris uidetur esse sacratum. Nam si celestis magister et Dominus reliquid suum episcopis uicariatum, quod constitutum ab illis est, ab spiritu Cristi, iuxta Apostolum, constitutum est, et si quis precepta eorum spernit, Cristi precepta spernit. Unde uide<n>tur mihi a sancto et uero crismate denuo presignari debere hi qui a talibus sunt peruncti fraude; presumtorum tamen disciplina in uestro est arbitrio posita, dum aliter emendetur error adque aliter condemnetur presumtor. Iam uestre est sapientie et cum ignaris mitius agere et presumtores uehementer distringere.
Braulio once again apologises for his incompetence and asks Eugene for indulgence.
(ed. Riesco Terrero 1975: 144, 146)