Canon 1
Quum in Dei nomine [in] urbem Cesaraugustanam provinciae Terraconensis ex permisso gloriosi atque sanctissimi prinicipis Reccaredi regis in anno septimo regni eius congregati fuissemus pro Dei timore tractantes id placuit sancto et venerabili synodo, ut presbyteri, qui ex haerese Arriana ad sanctam catholicam ecclesiam conversi sunt, qui sanctam et puram fidem atque castissimam tenuerint vitam, acceptam denuo benedictionem presbiteratu(s) sancte et pure ministrare debeant; ceteri vero, quo hanc suprascriptam vitam adimplere vel tenere neclexerint, ab officio depositi sunt in clero. Ita et de diaconibus sicut et de presbyteris consti[tu]tum est.
(eds. Vives 1963: 154)