7. [...] Proposita sunt igitur capitula et relecta, quae continent haec:
[...]
XIV. De oleribus et carnibus.
Item placuit ut quicumque in clero cibo carnium non utuntur pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis vel olera cocta cum carnibus tantum praegustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de his talibus sancti patres antiquitatus statuerunt, necesse est eos pro suspicione haeresis huius officio excommunicatos omnimodis removeri.
(ed. Barlowe 1950: 111-112)