V.7.2.
II. ANTIQUA.
Si alienus servus vel commune mancipium manumittatur.
Si quis alienum servum vel commune mancipium manumiserit, in fraude domini libertas data non valeat. Ille vero, qui manumiserit alienum mancipium, alterum preter illum domino dare cogatur. Si vero dominus adquieverit, ut ille liber sit, duos vicarios servos pro manumisso servo percipiat, et libertas data habeat firmitatem. Hec eadem et de ancillis precipimus custodiri. Si quis sane vult ex integro manumittere commune mancipium, presbiterum, qui presens est, vel diaconum conmonemus, ne huiusmodi libertates se fieri presente permittant; quia hec manumissio stare non poterit. Si quis autem commune mancipium vult a iugo servitutis absolvere, prius cum consortibus suis dividat et sue vindicet potestati, aut certe cum his, qui ei consortes sunt, id fieri vel pretio vel precibus elaboret; et sic, si voluerit, presente presbitero vel diacono manumittat, et libertas data firmetur. Quod si aliquis coram sacerdote vel diacono commune mancipium ex integro manumiserit, proprietatis sue partem de mancipio amittat, et mancipium ad integrum consors ille, qui non manumisit, obtineat. Nam si partem suam, que in eodem mancipio illi debetur, absolvere voluerit, proiberi non poterit.
(ed. Zeumer 1902: 235-236)