IV 12.1-3
1.Sed neque hoc sileam, quod uir uenerabilis abbas Stephanus, qui non longe ante hoc in hac urbe defunctus est, quem etiam ipse bene nosti, in eadem prouincia Nursiae contigisse referebat.
2. Aiebat enim quod illic presbiter quidam conmissam sibi cum magno timore Domini regebat ecclesiam. Qui ex tempore ordinis accepti presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens, ad se propius accedere numquam sinebat, eamque sibimet propinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis absciderat. Habent quippe sancti uiri hoc proprium: nam ut semper ab inlicitis longe sint, a se plerumque etiam licita abscidunt. Vnde isdem uir, ne quam per eam incurreret culpam, sibi etiam ministrari per illam recusabat necessaria.
3. Hic ergo uenerabilis presbiter, cum longam uitae inplesset aetatem, anno quadragesimo ordinationis suae inardescente grauiter febre correptus, ad extrema deductus est. Sed cum eum presbitera sua conspiceret, solutis iam membris, quasi in mortem distensum, si quod adhuc ei uitale spiramen inesset, naribus eius adposita curauit aure dinoscere. Quod ille sentiens, cui tenuissimus inerat flatus, quantulo adnisu ualuit ut loqui potuisset, inferuescente spiritu collegit uocem atque erupit, dicens: 'Recede a me, mulier. Adhuc igniculus uiuit. Paleam tolle'.
The presbyter then dies and is accompanied by the apostles to heaven.
(ed. de Vogüé 1980: 48-50)