Canon 4
Illud etiam prouido consilio decernentes, ut, quia saepe sanctorum antestitum per absentiam conmendatoris episcopi exsequiae differuntur ita ut ueneranda pontificis membra dum tardius funerantur iniuriae omnino subiaceant, episcopus qui post mortem fratris ad sepeliendum eum solet inuitatus occurrere, infirmum magis et adhuc in corpore positum admonitus uisitare non differat, ut aut de releuatione consacerdotis amplius gaudeat, aut certe de ordinatione domus suae fratrem admoneat eiusque probabilem uoluntatem in effectu transmittat; ac recedentem a saeculo, oblatum in eius commendatione sacrificium Deo, mox sepulturae tradat diligentissime et superius constituta canonicae non differat adimplere. Si autem, ut fieri solet, antestis obitu repentino discesserit et conlimitanei sacerdotes de longinquo minime adesse potuerint, uno die tantum cum nocte exanimatum corpusculum sacerdotis non sine fratrum ac religiosorum frequentia uel psallentium excubatione seruatum a presbyteris cum omni diligentia in loculo conditum seorsum non statim humetur, sed honorifice commendetur, donec sine mora invitato undecumque pontifice, ab ipso ut condecet sollemniter tumuletur, ut et iniuriae tollatur occasio et mos anticus in sepeliendis sacerdotibus seruetur.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 1984: 318-319)