22. (2) Interea beatum uirum ciues oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergens ad Febanum, Rugorum principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: "tempus", inquit, "huius oppidi propinquauit, ut desertum sicut cetera superiora castella cultore destituta remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia prouidere, ubi ultra non poterit apparere mercator?" (3) Respondentibus illis non se debere contemni, sed consueto subleuari regimine quidam presbyter haec diabolico spiritu repletus adiecit: "perge, quaeso, sancte, perge uelociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et uigiliis quiescamus". Quo dicto uir dei lacrimis urguebatur ingentibus, quod in ridiculam uanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperit. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque uir cur ita fleret interrogatus a fratribus: "uideo", inquit, "plagam grauissimam nobis absentibus huic loco protinus euenturam, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt in tantum, ut etiam locus iste uiolandus sit". Nam in baptisterio loquebatur. (4) Ad antiquum itaque et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuuii nauigatione descendit. Mox igitur eo discedente Hunumundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, Batauis inuasit ac paene cunctis mansoribus in messe detentis quadraginta uiros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. (5) Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso deo ueritatis inimicus accessit, ubi tam impudenter excesserat.
(ed. Régerat 1991: 240, 242)