9. ORTHODOXVS dixit: Non quidem abnuo hanc esse Ecclesiarum institutionem ut ad eos, qui longe a maioribus urbibus per presbyteros et diaconos baptizati sunt, episcopus ob inuocationem Spiritus Sancti manum impositurus excurrat.
Sed quale est ut Ecclesiae leges ad haeresim transferas et Virginis tuae integritatem per meretricum lupanaria partiaris.
Episcopus si imponit manum, eis imponit qui in recta fide baptizati sunt, qui in Patre et Filio et Spiritu Sancto tres personas unam substantiam crediderunt.
(...) Alioquin, si ad episcopi tantum imprecationem Spiritus Sanctus defluit, lugendi sunt qui, in lectulis aut in castellis et remotioribus locis per presbyteros et diaconos baptizati, ante dormierunt quam ab episcopis inuiserentur. Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet. Cui si non exsors quaedam et ab omnibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiis efficientur schismata quot sacerdotes. Inde adeo uenit ut, sine chrismate et episcopi iussione, neque presbyter neque diaconus ius habeant baptizandi. Quod frequenter, si tamen necessitas cogit, scimus etiam laicis licere. Vt enim accipit quis, ita et dare potest.
(ed. Canellis 2000: 26)