Letter 3.47 to Bishop Columbus of unknown see in Numidia in Africa (July 593)
Gregorius Columbo episcopo
Gregory praises Columbus' faith and aknowledges the unity of love and thought between both of them.
Praemisso siquidem debita ex caritate salutationis alloquio, hortor ut eorum, quae beato Petro apostolorum principi promisisti, memor esse non desinas. Itaque erga primatem synodi tuae esto sollicitus, ut pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere altiora festinant. Nulla sit in ordinatione uenalitas, potentia uel supplicatio personarum nihil aduersus haec quae prohibemus obtineat. Nam proculdubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito sed ex fauore, quod absit, aut uenalitate prouehitur. Haec autem si fieri cognoscis, non taceas, sed instanter obsiste. Quoniam si haec aut inuestigare fortasse neglexeris, aut intellecta celaueris, non solum illos qui haec agunt peccati uinculum illigabit, sed et te huius rei non leuis ante Deum culpa respiciet. Oportet ergo canonica ultione si quid tale committitur coerceri, ne tantum facinus cum aliorum peccato uires ex dissimulatione percipiat.
(ed. Norberg 1982: 192)